Rozmiar: 15909 bajtów

- 15 -

1252, Juli 8. Metz.

Der päpstliche Legat Hugo bestätigt die von seinem Vorgänger Jacobus getroffene Entscheidung.

Venerabili in Christo patri . . dei gracia episcopo Wratislaviensi frater Hugo miseratione divina tituli sancte Sabine presbyter cardinalis apostolice sedis legatus salutem et sinceram in domino caritatem. Iustis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Ea propter vestris devotis postulationibus grato concurrentes assensu ordinationem de monasterio de Camenez ordinis Cisterciensis diocesis vestre factam per Iacobum archidiaconum Laudunensem domini . . pape capellanum tunc in Polonia officio legationis fungentem, sicut in litteris eiusdem archidiaconi dicitur plenius contineri et ordinatio ipsa canonica existit, ratam et gratam habentes illam auctoritate presentium confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum etc. Si quis autem etc. Datum Metis VIII. Idus Iulii pontificatus domini Innocentii pape IIII. anno decimo.

Or. Perg. Das am Rande beschädigte S. des Cardinallegaten (von ovaler Form; Bild: Geistlicher stehend und ein Buch mit den Händen haltend. Umschrift: S'. FRIS . TT . SCE . SABINE . PB'RI . CARD.) an gedrehten Fäden von rothgelber Seide. Regesten No. 797. Von gleichem Ort und Datum ist die Urkunde Kloster Trebnitz No. 74 im Staatsarchive Br. Am 25. Juli desselben Jahres urkundete der Cardinallegat Hugo ebenfalls von Metz aus für einen Simon Herrn zu Sponheim, Eltester und Goerz, Mittelrhein. Urkundenbuch. Bd. 3. S. 861.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów